COMMENTARIUS PRIMUS
Commentaries on the Gallic War
by
Gaius Julius Caesar
Books I-IV only
COMMENTARIUS PRIMUS, COMMENTARIES ON THE GALLIC WAR by Gaius Julius Caesar
GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque
humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe
commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important,
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter
bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut
suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
[Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine
Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem
partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae
est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.]
Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is
M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis
cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis
persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte
flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis
dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et
Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram
ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et
minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines
bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum
et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere
arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem
CLXXX patebant.
His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea
quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam
maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia
frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam
confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in
tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas
Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo
itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater
regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani
amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater
ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore
principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem
conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu
esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis
imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum
Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum
confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et
regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius
Galliae sese potiri posse sperant.
Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem
ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut
igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium
omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes
clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit;
per eos ne causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata
armis ius suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris
magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut
Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere
conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse
arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad
quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne,
praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe
sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita
cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis
et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque
exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant
et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se
socios sibi adsciscunt.
Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum
per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen
Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus
impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam
nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines
Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque
non nullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est
proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios
pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in
populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos
fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem
dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V.
Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in
Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam
maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore
legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius
aventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos
civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum
obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per
provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut
eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat
L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub
iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et
maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites
quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum
sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem
Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII
murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto
praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire
conentur, prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis
venit et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani
posse iter ulli per provinciam dare et, si vim lacere conentur,
prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque
compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat,
non numquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati, operis
munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter
angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent,
legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis
impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat
et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in
matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et
quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque
rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire
patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere
Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium
finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat
magno cum periculo provinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani
inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob
eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse
in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et
tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum
iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire
contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis
pulsis ab Ocelo, quod est citerioris provinciae extremum, in
fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in
Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt
extra provinciam trans Rhodanum primi.
Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant
et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui,
cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt
rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut
paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in
servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore
Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem
faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium
prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque
habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri
solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non expectandum
sibi statuit dum, omnibus, fortunis sociorum consumptis, in Santonos
Helvetii pervenirent.
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat
iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.
Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum
Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim
reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus
ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et
inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae
mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur
Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic
pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem
interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive
consilio deorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem
calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua in
re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod
eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio
quo Cassium interfecerant.
Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset,
pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii
repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime
confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent,
legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello
Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem
populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi
futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin
bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi
Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum
adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non
possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos
despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis
virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne
committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et
internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas
res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius
ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae
sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod
neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum
putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam
recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim
temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent,
memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur
quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere.
Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum
doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum
res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita sint, tamen, si
obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat,
et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si
Allobrogibus satis faciunt, sese cum iis pacem esse facturum. Divico
respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides
accipere, non dare, consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc
responso dato discessit.
Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque
omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque
eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in partes
hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco
cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt.
Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam
multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et
novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a
proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis,
pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies circiter XV iter
fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius
quinis aut senis milibus passuum interesset.
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice
polliciti, flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub
septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in
agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;
eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti
minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere
nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere.
Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum
militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam
copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo
magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur
annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat,
quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore,
tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex
parte eorum precibus adductus bellum susceperit[; multo etiam gravius quod
sit destitutus queritur].
Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat
proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat,
qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque
improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod
debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint,
Gallorum quam Romanorum imperia perferre, neque dubitare [debeant] quin,
si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis
libertatem sint erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in castris
gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse. Quin etiam,
quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese quanto
id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.
Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat,
celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in
conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis
quaerit; reperit esse vera: ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna
apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum.
Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo
pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat
nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad
largiendum magnas comparasse; magnum umerum equitatus suo sumptu semper
alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas
civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in
Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse; ipsum ex
Helvetiis uxorem habere, sororum ex matre et propinquas suas nuptum in
alias civitates conlocasse. Favere et cupere Helvetiis propter eam
adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum
adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum
gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid accidat Romanis, summam in
spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo
de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia desperare. Reperiebat etiam
in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus
esset factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus
(nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat):
eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res
accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides
inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis
sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum
accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse
animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. His omnibus rebus
unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium,
summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam
cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur.
Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et,
cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem
Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem
habebat, cum eo conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente in
concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim
quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur ut sine eius
offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem
statuere iubeat.
Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne
quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec quemquam
ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia
plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam
posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam
gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore
fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare
gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem
existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum uti totius
Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a Caesare
peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat finem orandi
faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae
iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem
ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse
intellegat, quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus
omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis
in circuitu ascensus qui cognoscerent misit.Renuntiatum est facilem esse.
De tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus
et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet;
quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo
hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit.
P. Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu
L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab
hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut
postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus
esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a
Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis
atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem
subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne
proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae
essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato
nostros expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per
exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra,
movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi
renuntiavisse. Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia
passuum tria ab eorum castris castra ponit.
Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui
frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe
maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei
frumentariae prospiciendum existimavit; iter ab Helvetiis avertit
ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis
equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore
perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie
superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re
frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere
converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.
Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem
subduxit equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit. Ipse interim
in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; in
summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et
omnia auxilia conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus
compleret; impedimenta sarcinasque in unum locum conterri et eum ab iis
qui in superiore acie constiterant muniri iussit. Helvetii cum omnibus
suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi
concertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta sub primam
nostram aciem successerunt.
Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut
aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium
commisit. Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem
perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno
ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque
evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut
diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore
pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberit
circiter mille passuum , eo se recipere coeperunt. Capto monte et
succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter XV
agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros
latere aperto adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui
in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt. Romani [conversa] signa bipertito intulerunt: prima et
secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes
sustineret.
Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum
sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in
montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.
Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit,
aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta
pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco
superiore in nostros venientes tela coiciebant et non nulli inter carros
rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum
esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi
Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter
hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt
[nullam partem noctis itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto
pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam
occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent. Caesar ad
Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent:
qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo
intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum
miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent
suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo
tum essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt. Eo postquam
Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit.
Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum
milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne
armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in
tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino
ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad
Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent
et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in
hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis
in deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos,
unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis
domi nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis
frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant,
restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde
Helvetii discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui
trans Rhenum incolunt, suis finibus in Helvetiorum fines transirent
et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus
Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis
conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem
iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae
et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat,
qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim,
pueri, senes mulieresque. [Quarum omnium rerum] summa erat capitum
Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII,
Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia
nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum
redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium
C et X.
Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes
civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese, tametsi
pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello
repetisset, tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi
Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos
suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque
potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni
Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque
civitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium totius
Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret:
sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea
re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis
enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se
sanxerunt.
Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad
Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua
omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes
Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne
ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent,
propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos
viderent. Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius
lactiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius
Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos
contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede
arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea
quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari
adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium
numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis
contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem
senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis calamitatibusque
fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia
plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare
nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque
obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque
recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
Unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret
aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex civitate profugisse et
Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure
iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis quam
Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in
eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset
optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia
Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum
milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque
omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum
Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.
Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium
factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides
nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque
edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit. Hominem
esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia, diutius
sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus
Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud
domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque,
quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non
dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum
supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel
recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior
multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti
iniuria posse defendere.
Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu
auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus
Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite
demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis
quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti
permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem
exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et
graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto
quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti
crudelitatem, velut si cora adesset, horrerent, propterea quod reliquis
tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos
Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent,
omnes cruciatus essent perferendi.
His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et
beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum.
Hac oratione habita, concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum
hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in
primis quod Haeduos, fratres consanguineosque saepe numero a senatu
appellatos, in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri
eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in
tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in
Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum
videbat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat
quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique
fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [,
praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus
rebus quam maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos
sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret: velle
sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi
Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum
venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire oportere.
Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere quas
Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in
unum locum contrahere posse. Sibi autem mirum videri quid in sua Gallia,
quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Romano negotii esset.
His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum
his mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio
adtectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset,
hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire
invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum
putaret, haec esse quae ab eo postularet: primum ne quam multitudinem
hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides quos
haberet ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent
voluntate eius reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve
his sociisque eorum bellum inferret. Si [id] ita fecisset, sibi populoque
Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non
impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus
censuisset uti quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei
publicae lacere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani
defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis
quos vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum
victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare
consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem ad modum suo iure
uteretur, non oportere se a populo Romano in suo iure impediri. Haeduos
sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati
essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui
suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis se obsides
redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum,
si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si
id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod
sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem
secum sine sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur:
intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter
annos XIIII tectum non subissent, virtute possent.
Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis
et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in
Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus
quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos
centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur;
his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer
commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum
veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus
ad Ariovistum contendit.
Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum
Sequanorum, contendere [triduique viam a suis finibus processisse]. Id ne
accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium
rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque
natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem,
propterea quod flumen [alduas] Dubis ut circino circumductum paene totum
oppidum cingit, reliquum spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua
flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius
montis ex utraque parte ripae fluminis contingant, hunc murus circumdatus
arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis
diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium
conlocat.
Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui
ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque
exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his
congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse),
tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium
mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est a tribunis militum,
praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non
magnum in re militari usum habebant: quorum alius alia causa inlata, quam
sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate
discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem
vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas
tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut
cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris
testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui
magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui
praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari
volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem
silvarum quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem
frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Non
nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri
iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa
laturos.
Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod
aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut
cogitandum putarent. Ariovistum se consule cupidissime populi Romani
amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum
iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suis poslulatis atque
aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam
epudiaturum. Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset,
quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia
desperarent? Factum eius hostis periculum patrum nostrorum emoria Cimbris
et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem laudem exercitus quam ipse
imperator meritus videbatur]; factum etiam nuper in Italia servili
tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent,
sublevarint. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia,
propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea
armatos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos
quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in
illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro
exercitui non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum
commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli
defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus
tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et
dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.
Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne
ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse. Qui suum timorem in
rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere
arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere
viderentur. Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones
subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos
brevi tempore iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa
laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque
exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse
aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam. Suam innocentiam
perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam. Itaque se
quod in longiorem diem conlaturus fuisset repraesentaturum et proxima
nocte de quarta, vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset
utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret. Quod si
praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua
non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar
et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.
Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes
summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque X.
legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium
fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit. Deinde
reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus
egerunt uti Caesari satis facerent: se neque umquam dubitasse neque
timuisse neque de summa belli suum iudicium sed imperatoris esse
existimavisse. Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per
Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius
quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia,
ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non intermitteret, ab
exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum
IIII et XX abesse.
Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod antea
de conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius
accessisset seque id sine periculo facere posse existimaret. Non respuit
condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id
quod antea petenti denegasset ultro polliceretur, magnamque in spem
veniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis
postulatis fore uti pertinacia desisteret. Dies conloquio dictus est ex
eo die quintus. Interim saepe cum legati ultro citroque inter eos
mitterentur, Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar
adduceret: vereri se ne per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum
equitatu veniret: alia ratione sese non esse venturum. Caesar, quod
neque conloquium interposita causa tolli volebat neque salutem suam
Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus
equis Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis X., cui
quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid
opus facto esset, haberet. Quod cum fieret, non inridicule quidam ex
militibus X. legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem facere;
pollicitum se in cohortis praetoriae loco X. legionem habiturum ad equum
rescribere.
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic
locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut
erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis
devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti
pari intervallo constiterunt. Ariovistus ex equis ut conloquerentur et
praeter se denos ad conloquium adducerent postulavit. Ubi eo ventum est,
Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod
rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa;
quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse
tribui docebat; illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam
haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum.
Docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum
Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque honorifica
in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui
tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani
hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil
deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero
ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?
Postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis
aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem
Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire
pateretur.
Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus
multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et
arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum
propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas,
obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod
victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi
bellum intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac
contra se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse
decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod
sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi
ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, atque se hac spe
petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii
subtrahantur, non minus libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam
quam adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se
sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei testimonium
esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed
defenderit. Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam
ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus
egressum. Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret?
Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi
non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse
iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. Quod fratres a senatu
Haeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse
rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis
auxilium tulisse neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui secum et
cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse. Debere se
suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui
opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his
regionibus, sese illum non pro amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum
interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum
esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum
omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Quod si
decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se
illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius
labore et periculo confecturum.
Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere
non posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime
meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti
quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio
Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset
neque stipendium posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari
oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium
senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello
victam suis legibus uti voluisset.
Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites
Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides
telaque in nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos
recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent. Nam
etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore
videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset
eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Postea quam in vulgus
militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia
Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque
res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi
maius exercitui iniectum est.
Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis
rebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti
aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis
legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa non est,
et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin tela
in nostros coicerent. Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum
missurum et hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum
est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et
humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus
erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa
iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi
Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio
Ariovisti utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus cognogcerent et
ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset,
exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi
causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub
monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias
traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti
frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem
intercluderet. Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias
produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio
contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus
exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus
hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant: equitum milia erant VI,
totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia
singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in proeliis
versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius,
concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo deciderat,
circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum,
tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum
adaequarent.
Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu
prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter
passus DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa
ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam
castra munire iussit. [Hic locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum
est, aberat.] Eo circiter hominum XVI milia expedita cum omni equitatu
Ariovistus misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent.
Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare,
tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit
et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas
eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit
hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire
intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum
Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit.
Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias
Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.
Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non
decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset
ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum
proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse fas
Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse
visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris
minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro
hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici
instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario
Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus
intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios,
Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes
in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium
proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in
servitutem Romanis traderent.
Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit,
uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod
eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit.
Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes
repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non
daretur. Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani
celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt.
Reperti sunt complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus
revellerent et desuper vulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu
pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine
suorum nostram aciem premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus
adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter
aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec
prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco
circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare
contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit
Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos
omnes consecuti equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti
uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis
Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea
fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. C.
Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus
traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit. Quae
quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod
hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem,
ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate
de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se
praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim
necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse
incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant,
domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos
senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate
duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat
in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit;
ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.